Latin
60
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 60
Unproofread scanNot analysed yet
Omitto hujus farinae alia, &hoc saltem pro Relatiovbnis colophone adjicio, quod tranquillitatem (per me licet, desidiam vocaveris) plus decoro amet. Gubernaculum Ipse nec attingit quidem; nec turbari audet ingruentium difficultatum relatione, nisi perquam opportunè. Totum regiminis onus Primatis Regni humeris incumbit, velut universi Imperii Atlantis. Huic Rex Starûs publi ci atque dirigendi regiminis curam credidit; Ipse interim iners &publicarum rerum ignarus: ut, qui dixerit, illum gaudere Regiae potestatis exercitio; Hunc saltem titulo atque auctoritate decorari, à vero non multum aberraverit. Illum nunc vasti Imperii Directorem, proximum à Rege, in scenam hîc sistimus. RELATIO IV. Primas Regni, Athemaad Dauleth. Prodit ingentis officii minister, Regni Director, Curiae Praeses, Satraparum primus, &Θγ Nawaab, seu Vicarius Serenissimi; cui ex dignitate muneris, nomen ἀγν ὀὑει Athemaad Eddauleh, vel contractè, Memaad menem Bonlen ideit hduicie &Iilen inpeni, ex geus. tate βe g Wasuir adsem, id est, bajulatoris maximi oneris, enatum est; illud in alloquio &sermone, hoc in scriptis usitatius, utrumque maximae functionis index.