Latin
CAPUT II
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 604
Unproofread scanNot analysed yet
5. Ira exasperatus ne uritor priùs, quàm sedato spiritu. Fessus, aut à gravi labore cessans, non illico urendus est. Idem judicium esto de homine esuriente, &cibo nimiùm oppleto. 6. Säki (potus est vernaculus, pinguis, spirituosus, ex oryzâ coctus) ante ustionem hibere malum est, celebratâ, bonum &salutare: quia spirituum &sanguinis circulationem promovet (sciunt enim ab antiquis temporibus, circulare humores, vias modumque ignorant). 7. Sciendum omnino ac probè cavendum est, ut intra triduum ab instituta inustione balneum aquae dulcis ingrediaris (hujus, &praesertim balnei vaporis dicti, Japonibus quotidianus usus est, quo virus Venereum, credo, indies expelli, alioquin totam nationem perditurum). 8. Pharmaca morborum curationibus, ustiones praeservationi dicata sunt. Proinde etiam pancratice sanus Mense secundo, (Martio) &octavo (Septembri) ustionem in corpore suo admittat. (Dies ustionum &felicis siderum influxûs, notantur in Calendariis). 9. Ustulaturus explorato pulsum; qui si debito celerior fuerit, consultè agendum est; quoniam catarrho laborat. 10. Qui urere vult, is ustionis loca, secundum SAKV &SUN mensurata, signabit. Mensuram SUN petet à medio articulo medii digiti: viro quidem in manu sinistra, foeminae in dextrâ.