# Amoenitates exoticae 608

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/608
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/608

Variis interim insignitur supposititiis; aliis, qui saltem vocis Theae sonum exprimunt, aliis, qui plantae virtutes & descriptionem. Ex posteriori censu ille est, qui palpebras delineat, inclyti inter gentiles Sancti alicujus, cui Darma nomen est. Notionis lepida est & haud insuper habenda ratio; ex eo, quod clironologiam primi, Theae, usûs ostendat; quam, si cum veniâ lectoris licet, brevi digressione adnotabimus. Darma, Indorum Regis Kosjuwo filius natu tertius, sanctus, religiosus & religiosorum Papa fuit, à Hjaka, Indo pariter nigritâ, orientalis Gentilismi auctore, ante Christum annis 1028 nato, vigesimus octavus in religionis praesidio successor. Hic in Sinam anno post Christum natum 519 appulsus, omnem impendit curam, ut Dei notitiâ & vera (quod dicebat) religio ne, quae ad beatitudinem duceret, populares imbueret. At, doctrinâ non modò, sed exemplô etiam profuturus, sub dio exigendo vitam, affligendo corpus, & affectus variè domando, satagebat sibi Divinam conciliare gratiam; foliorum victitabat esu, &, quod caput sanctitatis est, in perpetuo satori, i. e. contemplatione summi Numinis, noctes ducebat pervigil & insomnis: Hoc palmarium arbitratus poenitentis vitae & perfectionis humanae metrum, si corpori otium & requiem negans, Deo indesinenter vacaret. Accidit post vigilias plurium annorum, ut insola tione & longa inedia fatigatus, somno corriperetur. Violati voti, cùm expergisceret, ductus poenitentia, & ne idem inposterum accideret cauturus, utriusque oculi palpebras, velut criminis instrumenta, resecat, ac in terram iratus projicit. Postridie in locum supplicii reversus, vi det ex singulis palpebris admiranda transformatione natam arbusculam, Theam videlicet; quam stirpem antea Orbis vel non habebat, vel certè ejus virtutem ignoraverat.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
