Latin
CAPUT III
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 610
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus ille foliolis vescens (an crudis, nescio, an aquâ praeparatis) miram persentit laetitiam animi, &vigorem vacandi Divinis contemplationibus. Quam igitur virtutem in Theae foliis absconditam, &vescendi modum, cùm discipulorum multitudini commendasset, facilè increbuit &in vulgum receptus est nobilissimae stirpis usus, nunquam satis dilaudandus. Planta interim, dum charactere proprio careret, notari Darmae palpebris consuevit. Placet inspiciendam hîc apponere inclyti Viri imaginem, qualis inter gentiles magnâ veneratione colitur: arundine pedibus suppositâ, quâ mare ac flumina superasse traditur. Haec de nomine. §. III. Plantae descriptionem dedi breviorem, quò ejus ideam Lector facilius conciperet: Addam nunc, quae ad pleniorem historiam desiderari videntur. Caudex ab imo saepe magis ramosus apparet, quàm revera est; nam cum uni scrobi plura committantur semina, plures saepe frutices eodem loco succrescunt, quos ignari unam reputant arjusculam; addo, quòd annosi frutices, ad imum stipitem, quod solet, abscissi, plurimis surculis ramosi ac densiores resurgant, velut unius radicis proles. Primi ex semine surculi annotini, tum qui praecisa stirpe progerminant, (qualem in tabula sub numero 2 exhibeo) rariores semper ac posterioribus multò pinguiores ac liberaliùs extensi sunt; ramosi fiunt successu temporis. Cortex firmus &arctè adnatus est; cuticula ei tenuis, per siccitatem aliquando abscedens; liber viridans, odore foliorum Coryli, sed graviusculo &ingrato, sapore aliquantum nauseoso, amaro, sylvestri &adstringente. Lignum est durum, fibris crassis donatum, nonnihil ex herbeô candicans, odoris, dum viret, ingruti. Sa enl deni sunt, nullo ordine consiti, tenues breves, inaequales, nullis incrementi annulis signati; foliis singulis densè ac inordinatè stipati, ex quorum axillis gemma parva angusta prominet.