# Amoenitates exoticae 613

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/613
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/613

Triennis factus, haud junior, lectionem patitur foliorum, quae tum & praestantissima & satis copiosa exhibet. Septennis, qualis humanam refert altitudinem, quòd parcius germinet, adeoque folia pauciora ferat, post absolutam lectionem ad imum usque caudicem amputandus est: sic stolones è radice consurgunt novi & copiosi, qui majorem foliorum suppeditando copiam, prio ris arbusculae locum cum foenore supplent. Alii excisionem illam ad decennium differunt. Collectionem auspicaturi patres familias, si vim fructuum possideant, in auxilium vocant mercenarios, illi operae adsuetos. Folia enim cùm sigillatim capienda, non carptim rapienda sint, domesticus per diem continuum vix tria Catti congeret, dum in labore à teneris versatus, novem vel decem legerit. Collectio autem, non eodem tempore peragitur, nec unâ absolvitur vice, sed ut plurimum diversis. Qui tertiùm colligunt, illi auspicium tentant circa finem mensis Songuats, qui Japonum primus est. exordiens cum novilunio illo, quod aequinoctio verno est propius, sive id in Februarii exitum, sive Martii initium inciderit. At hic mensis folia pauca tantùm suppeditat, eaque perquam tenella & nondum integrè explicata duorum & trium dierum; quae verô nobilissima sunt omnium, & ob pretiosam raritatem palatiis Principum ac divitibus dicanda, unde Thea Caesarea, nec non flos theae appellari suevit. (Florum petala nemo colligit, aut loco foliorum usurpat, quod falsò persuasi sunt nostrates; errorem, credo, genuisse floris nomen plausibile, vel induxisse ignorantiam viatorum.) Ex hoc censu est thea Buu Sinensium, vera illa atque optima, quae & sub ipso coelo patrio bene Hhhh 3 cara est. Secunda collectio (quae prima est aliis) mense secundo instituitur, i. e. circa Martii finem, vel Aprilis initium; hâc, folia jam integrè explicata, unà, si placet, cum semi explicatis decerpuntur ante praeparationem, secundùm bonitatem & magnitudinem, in classes seligenda.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
