# Amoenitates exoticae 614

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/614
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/614

Ex his, quae nondum explicata sunt, bonitatem praedictorum quodammodo assequuntur, unde eodem nomine veniunt, a ceteris ob praestantiam separanda. Postrema atque omnium uberrima collectio (aliis altera) fit mense Japonum tertiô; quô explicata folia multitudine luxuriant. Sunt, qui neglectis prioribus, unicâ hujus mensis collectione omnem theae claudunt absolvuntque messem, cum sedulâ disjunctione foliorum in diversas Itziban, niban & sanban, seu primae, secundae & tertiae bonitatis classes: qua rum ultima exhibet folia bimestria & rigidiora, pro usu plebejorum, Ex his in genere triplex foliorum distinctio oritur Prima est foliorum tenerrimae aetatis, quae praeparata vulgo vocantur Ficki tsjaa, i. e. molenda thea; quia molendo in pollinem redigitur, cum aquâ fervente sorbillanda. Vocatur etiam Udsi tsjaa & Tacaee sacki tsjaa, ex locis, in quibus potissimùm colligitur, ceteris ob fundi bonitatem nobilior, praesertim carpta ex trienni frutice, velut omnium aetatum praestantissimo: Plurimùm enim fundus & aetas ad bonitatem aequè ac foliorum incrementum vel magnitudinem tribuunt; Magnitudo tamen non perpetuò bonitatis, nisi summâ cum teneritate juncta, sed aliquando antiquitatis nota est. Huic theae respondet Sinensium, quod dixi, Teh Buu. Secunda est adultiorum, quae praeparata appellatur Too tsjaa, id est, Thea Sinensis, ita dicta, quòd Sinensium more praeparari soleat. Haec in Japoniâ dividitur à tractatoribus & theae venditoribus, ut plurimum in quatuor cluses, bonituite & pre. tio differentes. Prima est foliorum recens natorum, quorum collectio saltem ineunte vere celebrabatur, dum singuli novelli surculi non amplius duo vel tria folia, sive integre, sive minùs explicata ferebant. Horum praeparatorum unum Kin (extranei Catti vocant) i. e.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
