Latin
CAPUT III
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 616
Unproofread scanNot analysed yet
Udsi oppidulum est ad limites maris situm, non procul à metropoli &Pontificali sede Meaco, in provinciâ ejusdem nommis. Ejus clima mirâ benignitate favet culturae fruticis; ex quo inde transve cta thea ceteris habetur praestantior. In hoc situs est celebris ejusdem nominis mons, dicatus culturae theae, quae pro Domo Caesareâ annonam praebeat. Curam ejus gerit supremus in aulâ Praefectus theae, qui tum fruticum culturae, tum collectionis ac praeparationis negotio per suppositos prospicit. Montis jucunda facies est; fossa ambiente arcens quadrupedes &hospites; stirpes ordine dispositae ambulacrorum speciem exhibent; viae ac frutices quotidie verruntur ac repurgantur, &ne conspurcentur folia, custodes sedulò cavere debent; pro majori tutamine multi frutices etiam sepimentis cincti sunt. Colligendi cum appropinquat tempus, leguli praeviis duabus vel tribus hebdomadibus à piscium &immundi cibi esu abstinent, ne quà impuro halitu folia contaminentur; ipso collectionis tempore, indies bis vel ter corpus lavant, perinde in balneo, vel flumine; nec tamen decerpenda folia nudis contrectare digitis audent, sed chirothecâ munitis. Praeparata lege artis folia, &crumenis chartaceis indita, urnis seu ollis myrrhinis immittuntur, ac vulgari theâ, circum circa arctè compactâ, muniuntur; ita debitè recondita horti director illico ad Regiam mittit, in Majestatis reverentiam multis satellitibus stipanda. Ex quo evenit, ut appulsa, gloriosam ferant incredibilis pretii famam: subductis enim rationibus, unum Kin, seu Catti, argenti haud minus triginta vel quadraginta siu mome sive theilis venit, id est, uncialibus 42 vel 56.