# Amoenitates exoticae 620

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/620
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/620

Rustici folia sua torrent in lebete fictili paucis vicibus & rudi manu: nec tamen sic postremae notae theam obtinent; quam illi nulla artis tractatione elaboratam plebi vendunt parvo admodum pretio. Thea mensibus aliquot asservata, securitatis gratiâ rursus conditoriis suis eximenda, &, de novô, igne lenissimô frigenda est, ut, si quae humiditas relicta, vel per menses pluviosos contracta fuerit, penitus absumatur; ita citra corruptionis periculum vicissim recondenda. Conqueruntur magistri de infelici artis suae professione: quòd, cum nihil in regno minoris constet quam thea, nullus tamen labor magis fatiget; quippe qui contra naturae legem concubiis noctibus perferendus sit. §. VIII. Thea tosta, quàm primùm refriguerit, recondenda, & ab aëre caute munienda est. Nimirum conservationis omne momentum reponitur in arcendo aëre; qui sub calidiori climate virtutem theae subtiliorem magis faciliùsque dissipat, quàm in frigidiori nostro. Credo, quod in Europam nobis delata, jam subtilissimi salis passa sit jactu ram; nam in eâ nec illam saporis gratiam, nec recreandi facilitatem hîc invenio, quam hausta in natali solo mihi exhibuit. Sina conditoriis utitur ex laminis stanni ignobilioris; quae si majora fuerint, abiegnis vasis circumducenda ac roboranda sunt, rimis omnibus chartâ His asservata, trans maintus & extrinsecus obducendis. Japones annonam vulre in alias regiones dimittitur. garis theae reservant conditam in ollis magnis fictilibus orinseii angustioris Pra stantiorem, quam sibi Caesar & Principes vendicant, asservare amant in vasibus myrrhi nis, sive porcelanis, praesertim, si haberi possunt, pretiosis illis & antiquitatis famâ insignibus urceolis, quos vocant Maats ubo.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
