# Amoenitates exoticae 621

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/621
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/621

Creduntur illi non modò conservare, sed exaltare etiam virtutem theae immissae, ut, quò diutiùs in eis delituerit, eò habenda sit carior & nobilior. In his etiam, in pollinem redacta ficki tsja, per aliquot menses integris viribus asservatur. lisdem indita, quae ex aurâ viribus defecit, virtutem dicitur recuperare in integrum. Quapropter Magnates ex hoc genere vasorum unum & alterum, quantovis etiam pretio comparanda, possidere gestiunt: quibus inter supellectilia, quae ad theae symposium luxuriosè inventa sunt, primum locum venditant. Meretur eorum praestantia uberiorem historiam, quam à nemine proditam hîc subjungo. Maatsubo significat legitimam ollam; quasi diceres: Vasorum omni um genus praestantissimum. Sunt ejus nominis vasa antiquitus ex luto subtilissimo ficta in Insulâ Mauri ga sima, id est, Insulâ Mauri, quae ob perditos civium mores à Diis, quod narrant, funditus olim submersa est, ne hodie loci appareat vestigium, praeter scopulos quosdam, subsidente mari conspicuos. Sita fuit prope Teyovann, sive Formosam insulam, cujus locus in tabulis hydrographicis designatur punctis & asteriscis, qui fundum notant, brevis & scopulis infestum. De Insulae fatis ita narrant Sinenses: Mauri ga sima Insula fuit apud priscos mortales, ex pingui solo inclyta, quae, praeter cetera, argillam praestantissimam figulis cedebat pro conficiendis vasis myrrhinis, hodie porcelanis dictis, & ex his lucrum ingens, unde ad luxuriam incolae ditescebant. Ex luxu vitia ac religionis contemptus orta, sic superos offendêre, ut irrevocabili decreto insulam statuerent inundatione perdendam.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
