Latin
628
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 628-2
Unproofread scanNot analysed yet
Subvenit haec scribenti consimile exemplum moechae apud
Auson. quae maritum peremptura, ut vires duplicaret,
Historiam
Mercurio post toxicum dato conservaverat.
Poëta Ausonius Gallus (sit venia transgressioni!) eleganti
exposuit epigrammate:
TOXICA Zelotypo dedit uxor moecha marito,
Nec satis ad mortem credidit esse datum.
Miscuit ARGENTI lethalia pondera VIVI,
Cogeret ut celerem vis geminata necem.
Dividat haec si quis: faciunt discreta venenum,
Antidotum sumet qui sociata bibet.
Ergo inter sese dum noxia pocula certant,
Cessit lethalis noxa salutiferae;
Protinus &vacuos alvi petiêre recessus,
Lubrica dejectis, qua via nota cibis.
Quam pia cura Divûm! prodest crudelior uxor;
Et cum fata volunt, vina venena juvant!
§. XI
Ut omnem exhauriamus theae historiam, lubet hîc