# Amoenitates exoticae 628-2

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 628. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/628-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/628-2

Subvenit haec scribenti consimile exemplum moechae apud
Auson. quae maritum peremptura, ut vires duplicaret,
Historiam
Mercurio post toxicum dato conservaverat.
Poëta Ausonius Gallus (sit venia transgressioni!) eleganti
exposuit epigrammate:
TOXICA Zelotypo dedit uxor moecha marito,
Nec satis ad mortem credidit esse datum.
Miscuit ARGENTI lethalia pondera VIVI,
Cogeret ut celerem vis geminata necem.
Dividat haec si quis: faciunt discreta venenum,
Antidotum sumet qui sociata bibet.
Ergo inter sese dum noxia pocula certant,
Cessit lethalis noxa salutiferae;
Protinus & vacuos alvi petiêre recessus,
Lubrica dejectis, qua via nota cibis.
Quam pia cura Divûm! prodest crudelior uxor;
Et cum fata volunt, vina venena juvant!
§. XI
Ut omnem exhauriamus theae historiam, lubet hîc

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
