Latin
630
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 630
Unproofread scanNot analysed yet
Machinae contignatio superior, continens duo vasa sg. si cuprea P. &T. intus stanno obducta, aquae tum asservandae, tum coquendae dicata. Eximuntur infernè, apertis valvis cupreis es, quibus desuper teguntur. gh. gh. Contignatio inferior, continens triplicem ordinem capsarum lignearum V. W. X. vernice intus &foris elegantissimè obductarum, pro asservandis ad symposium rebus necessariis. i. Foramen, excipiens pessulum valvae pensilis L. K. Uncus aeneus longus, ex ocello pendens, valvae pensilis aperiendae retinaculum. L. Valva pensilis lignea, suis cardinibus exempta, quae lateris A inferiorem contignationem claudit, ne capsae excidant. In hâc spectatur sera, sive pessulusm praedicto foramini i. adaequatus; &ocellus n. ,respondens praedicto unco E. quo aperta valva attinetur, dum eximantur capsae. Foramen in adverso latere B. conspicuum; per quod, immisso digito, protruduntur capsae, ita commodiùs eximendae. Vas cupreum majus, in quo aqua coquitur. Tria in summitate exhibet orificia, operculis singulis donata: unum (1) pro frigidâ recipiendâ; alterum (2. parvum, pro fervefacta effundendâ; tertium (3) ad inclusum furnum ventosum spectans, per quod ingeruntur carbones. Operculum propendere volui inversum, ut ejus duplex margo, pro arctiore clausurâ factus, videri possit. q. Furnus ventosus cylindraceae figurae, cupreus, aquae coquendae immersus; vasi continenti agglutinatus orificiô &praefurniô suô. Tub. v. Praesil duetus, per quem aura carbones sufflaminat. s. 5. 5. operculi spiracula, ad permittenda fumum &fuligines T. Vas cupreum minus; sive receptaculum aquae frigidae, dotatum operculo, similis, quam dixi, structurae. V.