# Amoenitates exoticae 634

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/634
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/634

Pro meâ sententiâ, massae sufficient minores & propriae observationis: Dum apud Indos versarer, inveniebatur in littore Japonico provinciae Kinokuni massa ambrae gryseae, Catti ampliùs centum, vel libras Belgicas circiter centum & triginta pendens; quae cum tota emptorem non inveniret, in partes quatuor, formâ crucis, divisa & distracta est: mihi quoque advenae venum reliqua ejus quarta pars oblata fuit, ex quâ integram ejus magnitudinem facilè conjiciebam. Superabat hanc magnitudinem, quae anno 1693. Ill. Societati Belgicae à Rege Tidori vendebatur Joachimicis 11000, missa anno sequente ad Amstelodamensem Cameram; moles inquam 185 librarum Belgicarum accuratè pensiculata, modicè grysea, non postremae dignitatis, figuram referens testudinis, truncatae caudâ & capite; eo pacto empta, ut pecunia restituatur, si quicquam adulterii in ea comperiretur. Iconem ejus massae proposuit Excellentissimus Gissensium Professor Valentinus in Mus. Mus. Lib. 3. c. 28. De Ambrae adulterio, bonitatis notâ, ac virtute, sequentia accepimus: Recens cum in littus deponitur, massae farinaceae instar Nihil vemollis, & adulterio recipiendo aptissima est.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
