Latin
OBSERVATIO XIV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 635
Unproofread scanNot analysed yet
rò eidem felicius ingeritur, (prout ipsi adulteratores mihi fassi sunt) quàm gluma oryzae in pollinem redacta: nam haec &levitatem &colorem glaucum ei conciliat: sed quam fraudem teredines, illatâ carie, possessori detegunt. Ambra ex storace, benzoino aliisque odoriferis augmentata; tum pseudo-ambra, ex pice, cerâ, resinâ, storace &similibus composita; quales non rarò venales mihi oblatae sunt: illa paulò difficiliùs, haec nullo negotio, tactu oculis &vel solo suffitu, cognoscitur. Inventores, particulas ambrae recentis in unam massam majorem; expansas nimium &informes, in figuram aptiorem cogunt: unde ambrae saepe rotunditas, semper gravitas conciliatur, quae bonitati nihil detrahit. Non est melior bonitatis &constantior nota, quam si candenti laminae ejus granula aliquot imponantur: quo ipso suffitus prodit adulterium, &cineris paucitas bonitatem. Faciunt id orientales trans Gangetici in aurea ovatae magnitudinis &figurae monetâ tenui Koobang dictâ, quam cum rasurâ ambrae imponunt carbonibus, nam hic nummus ipsis ad manus est. Ex ambris bonis optimam reputant Sinenses, cujus rasura aquae calidae immissa &operculata, exactiùs disjungitur &liquescit. Vidi inservire huic operi patellas murrhinas, ex quibus infusum theae sorbillant, &in symposiis discretiones illas per otium institutas. Postremae notae ea censetur ambra, quae in intestinis balaenarum invenitur; virtute quippe suâ plurimùm ibidem imminu tâ. Mobos, ceti genus, trium &ad summum quatuor orgyiarum longitudinis, circa Japoniam capitur; cujus intestina frequentissimè ambram exhibent: estque latentis nota, si intestinum solventibus illico occurrat grumosa calcique similis materia. Frequens est in Japoniâ, quae in balaenae extis inventa, vel cum excrementis, dum viveret, in mare egesta fuit; unde vulgari linguâ Japones ambram appellant Kusura no fuu, i. e. stercus balaenarum. OceaLIII 2 Oceanus meridionalis frusta peregrinae pinguedinis non nunquam evomit, quae externâ facie ambram referentia inventoribus imponunt: Mihi ejusmodi massa, in Luconiae littus deposita, pro recentissimâ ambra grysea obtrudebatur: Albida erat, fungosa, fragilis, instar lardi rancidi, nidorosa &unguinosa, quam ego, ex balaena lardum judicans, longâ in salo morâ sic mutatum, repudiavi.