# Amoenitates exoticae 635

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/635
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/635

rò eidem felicius ingeritur, (prout ipsi adulteratores mihi fassi sunt) quàm gluma oryzae in pollinem redacta: nam haec & levitatem & colorem glaucum ei conciliat: sed quam fraudem teredines, illatâ carie, possessori detegunt. Ambra ex storace, benzoino aliisque odoriferis augmentata; tum pseudo-ambra, ex pice, cerâ, resinâ, storace & similibus composita; quales non rarò venales mihi oblatae sunt: illa paulò difficiliùs, haec nullo negotio, tactu oculis & vel solo suffitu, cognoscitur. Inventores, particulas ambrae recentis in unam massam majorem; expansas nimium & informes, in figuram aptiorem cogunt: unde ambrae saepe rotunditas, semper gravitas conciliatur, quae bonitati nihil detrahit. Non est melior bonitatis & constantior nota, quam si candenti laminae ejus granula aliquot imponantur: quo ipso suffitus prodit adulterium, & cineris paucitas bonitatem. Faciunt id orientales trans Gangetici in aurea ovatae magnitudinis & figurae monetâ tenui Koobang dictâ, quam cum rasurâ ambrae imponunt carbonibus, nam hic nummus ipsis ad manus est. Ex ambris bonis optimam reputant Sinenses, cujus rasura aquae calidae immissa & operculata, exactiùs disjungitur & liquescit. Vidi inservire huic operi patellas murrhinas, ex quibus infusum theae sorbillant, & in symposiis discretiones illas per otium institutas. Postremae notae ea censetur ambra, quae in intestinis balaenarum invenitur; virtute quippe suâ plurimùm ibidem imminu tâ. Mobos, ceti genus, trium & ad summum quatuor orgyiarum longitudinis, circa Japoniam capitur; cujus intestina frequentissimè ambram exhibent: estque latentis nota, si intestinum solventibus illico occurrat grumosa calcique similis materia. Frequens est in Japoniâ, quae in balaenae extis inventa, vel cum excrementis, dum viveret, in mare egesta fuit; unde vulgari linguâ Japones ambram appellant Kusura no fuu, i. e. stercus balaenarum. OceaLIII 2 Oceanus meridionalis frusta peregrinae pinguedinis non nunquam evomit, quae externâ facie ambram referentia inventoribus imponunt: Mihi ejusmodi massa, in Luconiae littus deposita, pro recentissimâ ambra grysea obtrudebatur: Albida erat, fungosa, fragilis, instar lardi rancidi, nidorosa & unguinosa, quam ego, ex balaena lardum judicans, longâ in salo morâ sic mutatum, repudiavi.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
