Latin
OBSERVATIO XV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 641
Unproofread scanNot analysed yet
Tubulorum propago, proximè sub orbiculo, telâ xylinâ arcte circumvoluta est, in eam crassitiem, quae vitri orificium cum modicâ colli parte explear atque claudat arctissimè: Ita evenit, ut ad suctum non possit nisi ex infundibulo fumus succedere; qui jucundo strepitu aquam penetrans, primò inane vitri spatium occupat, inde per arundinem Mm mm dinem ad os iugentis atque ipsos pulmones pertingit; attractio enim, non buccâ aut labiis, ut vulgò solet, sed toto pectore peragitur, quo ipso fumus per pulmones se diffundit.