Latin
OBSERVATIO XV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 645
Unproofread scanNot analysed yet
Multa hôc abusu, vel longiori ejus usu, acciuntur mala; emaciatur enim corpus, laxantur vires, contristatur animus, stupescit ingenium: unde videas instar stipitum somnolentos &quasi elingues sedere in conviviis opii liguritores. Saepe oblati mihi sunt, quos à canino appetitu opii percurarem, sostro centum aureorum promisso, si hoc citra damnum &vitae dispendium praestitero. Exempla opii voracium non est, quod adducam, cùm eorum pleni sint medicorum libri. Capita papaveris teneriora acetô condita nonnulli in mensâ secundâ apperunt; alii alia ex iisdem sorbilla conficiunt, pro suo quique placito. Pergo ad Cannabin. Qui inebriantium gaudent varietate, vel opii sapore Cannabit non admodum capiuntur, illi ab hâc plantâ ecstasin petunt temulentiae. An haec vera sit Cannabis nostras, an ejus quaedam species, Bangue dicta, (ab Authorib. Horti Malab. T. X. p. 119 descripta) hic non disquisivero. Mihi ut ovum ovo in omnibus nostrati similis apparuit, cùm mas, tum foemina: adeoque crederem coelo soloque acceptam debere virtutem suam. Benjani Gamronenses semen Isphahano transscripserant, ut plantam colerent; ex quo verò progerminavit merè Cannabina, satis graveolens, sed exsors expectatae facultatis. Nec in Persia genuinae virtutis est, nisi quae colitur in Komaerèh, seu Luristanâ, in Kutelli Pyresen apud Caseruun &in agro urbis Isphahaan. Partes suppeditat laetificantes: Semen quod Sjadonéh, Pollen flosculorum quod Tsjers, &Folia quae Baeng vocant. Semen virtutem obtinet debiliorem; Incoquitur cibis, &ingreditur emulsiones, ordinandas ad laetitiae crapulam inducendam. Alii semen saccharo saleve condunt, vescendum ad gaudia etiam conjugibus excitanda. Pultes, dum Cracoviae studerem, ex farina seminis Cannabini per jejunia saepè comedimus, ex quibus verò crapulosum me, vel in gauMm mm 3 gaudia esfusum fuisse non memini. Possen hlosculis excussum protinus per subtile linteum cribratur cribratumque statim in trochiscos redigitur. Illud, quod primò &leviori motu transit, vocatur Tsjérsi Gobaar, estque praestantissimum, &interno usui sacrum; prostat ejus libra una quinque argenti unciis. Cognoscitur praestantia ex micantibus punctis argenteis, quae in trochiscorum fracturis apparent. Quod secundo loco, cribro concitato.