# Amoenitates exoticae 646

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/646
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/646

permeat, vocatur Thérsi Kamèr, usu externo serviens ad exaltandum vires tabaci; cui accenso, imponitur particula pisi magnitudinis deflagranda. Quod prostremò & arduâ concussione pervadit, vilior est, colore viridans, odoris gravioris, eidem usui dicatum. Redigitur pollen in trochiscos, seu pastillos, cum sputo humano, admoto carbone, cujus calore mollescit & in massam faciliùs convertitur. Bonitatis nota est, si carbonibus inspersum citò parumque fumet, deterioris verò, si multùm & diu. Foliorum usus est in infusione cum aquâ frigidâ, quae pota gau diis perfundit bibentes, non citra gravem temulentiam, Modum praeparandi describam, prout vidi institutum à quatuor Derwisjis (viris ex devotione mendicantibus mihi obviis in xenodochio ad fines Indiae. Hi, & folia quodammodo contrita, & vasa ad praeparationem necessaria, levidensia, in femoralibus gestabant. Recipiebant foliorum praedictorum manipulos circiter duos, quos affusa aquâ agitabant; aquam imbutam virulentâ cruditate, expressis leniter foliis, abjiciebant; affusâ aquâ recenti aliâ, quam cum pulvere aliquoties agitatam, denno abjiciebant. Pulverem geminâ vice elutum expressumque subjiciebant pistillo, obeso, ligneo, & in vase fictili non in crustato acerrimè terebant, dum redactus esset in pultem. Huic paulatim affundebant aquam recentem, rotabant continuò, & demum per linteum trajiciebant, omni, praeter recrementa, permeante substantiâ; ex quâ ipse colatus liquor snor vinelcebat. Ea Ieuore, is qui prui pataverab, lcy. phum, capacitatis dimidiae librae, singulis admetiebatur sociis, affatim evacuandum, rotato subinde vase, ne farina subsideret. Hoc liquore, velut mero, delibuti & ad laetitiam conformati se reddebant itineri.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
