Latin
OBSERVATIO XV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 647
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt, qui pulverem cum syrupo subigunt, pro efformandis placentis &bolis, in eundem usum deglutiendis. A foliis Cannabinis, velut à potiori inebriantium specie, homines medicamentis inebriantibus dediti, in Persiâ Indiâque vulgo appellantur Bengi. Theombrotion magicum, quod, a Re gibus Persarum comedi &bibi solitum, prodit Plinius L. XXIV. c. 17; Herbamque, cujus fumo Scythae abstemii; &Semen, cujus in ignem injecti nidore Thraces se olim inebriaverant, referente Alex. ab Alex. D. G. L. III. cap. 9. Isjers, Baeng &Sjadonèb fuisse, non alienum est suspicari. §. III. Ulteriori Asiae, quae India dicitur &ad Sinam usque extenditur, varia serviunt ad exhilarandum, inebriandum, vel efferandum animos, remedia. Ex numero ex ternorum, praeter Tabacum, communissimum est &in ore omnium versatur apophlegmatismi quoddam genus, Indis Pinang &Bétel ab admissis speciebus dictum. Componitur ex folio, fructu &calce. Folium, quod nomine totius plantae Malabaris Bétel, Malajis Siri vocatur, saporem habet ex Menthâ aromaticum, odorem Malabathri, sive folii Canellae sylvestris, figuram verò folii Piperis &Cubebae: quarum plantarum ipsa stirps scandendi genium faciemque exhibet; fructu excepto, quem fert rarum, piperi longo similem, saporis perquam aromatici, &ad ipsam compositionem, si haberi potest, expetitum. Fructus Nux est, vel potius nucleus, Indis Areek &Pinang, Persis Arabibusque Fufel &Faufèl dictus, nuci myristicae magnitudine &colore variegato similis, substantiam obtinens ligneam, facultatem cerebrum tur bantem &sum.