# Amoenitates exoticae 647

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/647
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/647

Sunt, qui pulverem cum syrupo subigunt, pro efformandis placentis & bolis, in eundem usum deglutiendis. A foliis Cannabinis, velut à potiori inebriantium specie, homines medicamentis inebriantibus dediti, in Persiâ Indiâque vulgo appellantur Bengi. Theombrotion magicum, quod, a Re gibus Persarum comedi & bibi solitum, prodit Plinius L. XXIV. c. 17; Herbamque, cujus fumo Scythae abstemii; & Semen, cujus in ignem injecti nidore Thraces se olim inebriaverant, referente Alex. ab Alex. D. G. L. III. cap. 9. Isjers, Baeng & Sjadonèb fuisse, non alienum est suspicari. §. III. Ulteriori Asiae, quae India dicitur & ad Sinam usque extenditur, varia serviunt ad exhilarandum, inebriandum, vel efferandum animos, remedia. Ex numero ex ternorum, praeter Tabacum, communissimum est & in ore omnium versatur apophlegmatismi quoddam genus, Indis Pinang & Bétel ab admissis speciebus dictum. Componitur ex folio, fructu & calce. Folium, quod nomine totius plantae Malabaris Bétel, Malajis Siri vocatur, saporem habet ex Menthâ aromaticum, odorem Malabathri, sive folii Canellae sylvestris, figuram verò folii Piperis & Cubebae: quarum plantarum ipsa stirps scandendi genium faciemque exhibet; fructu excepto, quem fert rarum, piperi longo similem, saporis perquam aromatici, & ad ipsam compositionem, si haberi potest, expetitum. Fructus Nux est, vel potius nucleus, Indis Areek & Pinang, Persis Arabibusque Fufel & Faufèl dictus, nuci myristicae magnitudine & colore variegato similis, substantiam obtinens ligneam, facultatem cerebrum tur bantem & sum.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
