Latin
OBSERVATIO XV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 649
Unproofread scanNot analysed yet
Theca illa adornatur capsellâ plenâ calcis, ad unguenti consistentiam praeparatae; spathulâ, ad tractandam calcem factâ; forfice singularis structurae, quâ areca durior sine difficultate findi potest; &loculis, ad recipiendum folia, nuces, &ex his composita volumina sive trochulos. Folia regio haec aliunde repetit, flaccida quidem cum appellunt, virtute tamen integra, &diu servari apta. His ex penuriâ alii folia Menthae substituunt, quae illorum saporem quàm proximè referunt. Ex tribus his simplicibus, folium composito gratiam saporis &odoris tribuit; fructus cerebrum cum voluptate turbat vel inebriat; calx addita vires ex, tricat, vehementiamque castigat; ipsius verò calcis acrimonia obtunditur adstrictoria nucis virtute, sine hâc linguam palatumque miserè corrosura. Nux parciùs addita impedire non potest, quin continuò mandentium linguae tandem occallescant, &gustûs reddantur impotes; tum &ipsi dentes, quos alioqui firmare solet, erodandantur. Arecae plures dantur varietates, &inter has mitioris genii, quae teneriores ac recens additae cerebrum minùs turbare perhibentur. Ego, quamcunque speciem reciperem, mandere betelem nunquam potui, quin continuo mihi anxietates, sudorem frigidum &vertigines, aequè ac tabaci fumus, commoveret. De Opio, ejusque Persis &Indis communi usu, dixi- Hamùs, mus. Addo abusum execrabilem, qui viget inter Indos nigritas, ad efferandum animos ad homicidiorum patrandorum audaciam; dum vel vitae suae, vel injuriarum pertaesi, se devovent morti, per ultionem &mortes aliorum oppetendae.