# Amoenitates exoticae 649

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/649
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/649

Theca illa adornatur capsellâ plenâ calcis, ad unguenti consistentiam praeparatae; spathulâ, ad tractandam calcem factâ; forfice singularis structurae, quâ areca durior sine difficultate findi potest; & loculis, ad recipiendum folia, nuces, & ex his composita volumina sive trochulos. Folia regio haec aliunde repetit, flaccida quidem cum appellunt, virtute tamen integra, & diu servari apta. His ex penuriâ alii folia Menthae substituunt, quae illorum saporem quàm proximè referunt. Ex tribus his simplicibus, folium composito gratiam saporis & odoris tribuit; fructus cerebrum cum voluptate turbat vel inebriat; calx addita vires ex, tricat, vehementiamque castigat; ipsius verò calcis acrimonia obtunditur adstrictoria nucis virtute, sine hâc linguam palatumque miserè corrosura. Nux parciùs addita impedire non potest, quin continuò mandentium linguae tandem occallescant, & gustûs reddantur impotes; tum & ipsi dentes, quos alioqui firmare solet, erodandantur. Arecae plures dantur varietates, & inter has mitioris genii, quae teneriores ac recens additae cerebrum minùs turbare perhibentur. Ego, quamcunque speciem reciperem, mandere betelem nunquam potui, quin continuo mihi anxietates, sudorem frigidum & vertigines, aequè ac tabaci fumus, commoveret. De Opio, ejusque Persis & Indis communi usu, dixi- Hamùs, mus. Addo abusum execrabilem, qui viget inter Indos nigritas, ad efferandum animos ad homicidiorum patrandorum audaciam; dum vel vitae suae, vel injuriarum pertaesi, se devovent morti, per ultionem & mortes aliorum oppetendae.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
