# Amoenitates exoticae 656

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, OBSERVATIO XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/656
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/656

Phys.) Nihil agere ultra vires suae speciei; quominus affirmare congruum est, constrictiones, compressiones serarum, vel cetevas sagarum gesticulationes & verba mussitata, quicquam posse exferere virium; nisi fortè in animo superstitiosi hominis, qui imaginatione suâ influentes spiritus ad membrum expandendum requisitos, nullô negotio impedit, vel promovet: quos vero & ipse pudor non rarò in noviter nuptis ligat & ab officio retinet; solvit deinde ac restituit consuetudo & longior familiaritas. Qui effectus istos per incantatoris intentionem & vim imaginativam, in alius personam & corpus directam, explicare laborant, actiones immanentes & transeuntes malè distinguunt; &, Verulamio licet atque Helmontio sibi praesidibus, sententiam suam explodendis exponunt abfurditatibus. De Indorum, ac in specie de Macassarorum, ligaturis paulò fortassè mitiùs sentiendum est; quòd non solis peragantur actionibus vanis & ad rem nihil facientibus, sed praeterea requirant modos mediaque naturalia: quorum effluviis & magneticâ conspiratione quandam mentis alienationem excitari in adultero, & accedente levi consciens tiae & imagimani onis motu, piritus animales, siuidsimm ils & nutu mobiliora corpuscula, ab illapsu revocari; vel per me licet, quacunque alia ratione, mihi quidem occultâ, flaccidam constitutionem in momento induci naturaliter posse contendas: quandoquidem obvia ibidem exemplorum copia vix permittit de effectu dubitare.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
