Latin
RELATIONES BOTANICO-HISTORICAS
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 661
Unproofread scanNot analysed yet
RELATIO Introductio ad Palmae historiam. Phoenix restitutus. almam heic sistimus dactyliferam, elegantissimam Introitus. POrbis, &Asiae citerioris copiosissimam arborem: arborem, quae, torrentis coeli sui ac soli natalis invicta irjuriis, in excelsum fastigium superbo vigore enititur, &uberrimâ lautissimorum fructuum annonâ possessores suos cumulat. Ex quibus illa felicitatibus gloriosè meruit, ut eam literatus orbis Constantiae, Fortitudinis, rerumque praeclare gestarum notam atque insigne constitueret. Injurius ego in dignitatem arboris, &ingratus in beneficentiam videar, nisi lectissimam ejus historiam, quae à Botanicis obiter delineari, à Philosophis &Poëtis contaminari etiam figmentis solet, plena disquisitione vindicem, atque hôc ipso meritas reponam grates almae nutrici, quae me ultra biennium dactyliphagas inter Persidis Arabiaeque gentes fructu melligeno sustentavit, umbrâ verò, quamvis tenui sua, ab ardente Jove gratiosè protexit. Pensum ita persequar, ut arboris natales, structura, cultus, foetura, patria, dactyliphagi populares, eorumque mores &ratio vivendi, &quaecunque ad historiae integritatem spectaverint, Palmae philo Lectori innotescant: tantum materiae apparatum singulari Fasciculo complexurus. In dissertationis limine nos morari jubet famosa illa Panix &tantopere ab auctoribus depraedicata Avis Phoeniae; vrabum. quae cum arbore nostrâ uti Graecae appellationis τοῦ φοίνικος ita Oo o0 3 ita quodammodo patriae &fortunae particeps eit: ex quo, ut paucis eam contemplemur, argumenti ratio postulat. Patria illius Arabia est, deserta illa &perpetuis ardoribus aestuans; in quâ unica dicitur &sine pari existere, insolentiâ quam natura stupet, &quam demirata antiquitas Avem ipsi Soli sacrare dignata est. Forma illi eximia est, magnitudine aquilae, cujus caput &collum aureo nitore fulgent, vertice longis plumis cristato: vastum pectus &caudam laxiorem coeruleus, roseô interpunctus, color, reliquam superficiem purpura, variis coloribus distincta, insigniter commendant.