# Amoenitates exoticae 662

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIONES BOTANICO-HISTORICAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/662
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/662

Omnium autem viventium maximè longaeva est: cujus vigorem nec vernaculus ardor coeli, nec ulla infirma aegritudo corporis; vitam verò nec fati necessitas terminat: quippe quae pluribus defuncta se culis, (quorum de numero auctores discrepant) quasi annorum, quos vixerat, solum numerum pertaesa, ex ferali busto, quod sibi ex aromatibus struxerat, repuerasceret, selicem subitura prioris vitae periodum. Sic inquam Graeca fides, sic Latina à Graecis adoptata Phoenicem describit Arabum Si permissum est procul excurrere, audeam in scenam huc ducere, ac Phoenici aemulam affirmare Sinensium RFoo, vel, ut pleniùs scribitur, M Foo woo, avem apud antipodes aequè celebratam, atque in nostro hemi sphaerio Phoenix est. Foo woo enim descripserit, paucis ex ceptis, qui ipsum Phoenicem: quo cum Sinensis illa de originis & felicitatis primatu non injuriâ fortasse contende rit. Scribitur enim unicus & perfectissimus esse naturae partus in Volucrium genere, Ein Meisterstuͤck der Natur; partus equidem in ipso aethere exclusus, & eo ipso demissus tempore, quô ex foecundiore coeli, ut loquuntur, cum terra coitu nascebantur in quadrupedum genere animal exquisitissimae pulchritudinis & virtutis, Kirìn dictum; in ordine verò humano Sédsin aliquis, id est, perfectissimus ingemo & virtue homo: eususmodi suilste perlibentus. doctores Roosj, Koos, nostratibus Confutius dictus, Sjaka & alii paucissimi.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
