Latin
RELATIONES BOTANICO-HISTORICAS
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 663
Unproofread scanNot analysed yet
Avis haec à Sinensibus, &,qui eorum religione &scientiis imbuti sunt, finitimis nationibus, creditur auspicatissima nuncia felicis seculi, hominum amans, coelitibus dilecta. Magnitudo illi decens est, forma eximia cui nullus deficit articulus pulchritudinis: Hanc praesertim crista commendat excessior, collum &crura longa, cauda longis plumis luxurians, &cum reliquo cor pore, triade colorum, rubeo, coeruleo aureoque eleganter distincta. Longaevitatem in Phoenice miraris, in Foo voo sanctitatem stupeas: Rigorem enim religionis Pythagoricae inimitabili exemplo referens, graminis externa tantùm depascit foliola; ne herbulam, immortalis quoqu animae habitaculum, occidione deleat; gressus vero ea cautione dirigit, ne animalia offendat vel maximè exilia, vel eorum frangat ova: quibus tamen omne terrae spatium (microscopiis &subtiliori philosophia testibus) abundare dicitur, ut proferre pedem, sine inferendâ clade, sit difficilimum. Interitum vix habet, quòd ex mortalium scenâ ad aethera rursum sublata, ubi maneat, dici non possit. Haec igitur felicitatis augurium &index habita, iaepè à Sinensibus, velut ab Aegyptiis Scarabaeus, rerum dicatur auspiciis; initia librorum, Principum conclavia, &rarioris artificii mappae tabulaeque, imagine ejus frequenter insigniuntur; quin &orationibus vorivis &gratulatoriis apud literatos argumentum praebet atque gratiam. Adeo inquam in multis Foo Phoenici videtur supstitui, ut diceres ipsum esse, vel ex ejus historiâ evolâsse ad antipodes. Verùm enim verò, figmenta sunt diversae originis: quam (missâ Sinensium ave) Phoenix noster invenisse videtur in hieroglyphicis cunabulis Aegyptiorum nisi fortè in ipsâ exclusus Arabiâ, post longum seculorum ambituem (ver ba lmuliua reserenis Iacil L. VI. Ann c. ioy demum in Aegyptum dederit.