# Amoenitates exoticae 664

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIONES BOTANICO-HISTORICAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/664
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/664

Inde igitur ab advenis Phoenicensibus susceptus, (nam per hos notitiae migrabant) ad transmarina enatavit littora Graecorum: à quibus nil mirum est, si non reclusis analogiae mysteriis, in Romanorum quoque fidem concesserit, & oratores pariter ac poëtas, quin & historiarum monumenta, eximii leporis & ple na admirationis fabula nullo negotio occupaverit. Nec enim dubitârunt omnium secuiorum auctores opinioni de prodigiosae volueris existentiâ suffragari: ex secularibus Herodotum, Plinium, Solinum, Aelianum, Philostratum novimus; Clementem Romanum, Cyrillum, Epiphanium, Ambrosium, Lactantium ex Ecclesiasticis; taceo in utrâque classe recentiores. Videris aetate quoque nostrâ scholarum heroas, quos tantâ pervicaciâ incessit Phoenix, ut veris rationibus malint, quam opinioni de existentiâ speciosissimae volucris, parentare: quasi ex interitu tot argutissimarum, quas illa praebet, inventionum, ReipubliTacebo nunc commenta cae literariae saluti metuant. Asiae, inter Indum & Gangem positae, in prodigiis admit. tendis facilimae, & in retinendis tenacissimae partis terrarum; quae inter antiqua superstitionum cum Aegypto commercia avem Phoenicem amplexa quoque videtur: nescio, quas non prodigiosas de eâ affectiones somnians; illas vero, seu Patriae immemor, seu figmenti conscia, non quidem in deserto Arabiae, sed circa Imamum montem & inaccessam Gangis originem, quasi in Utopiâ, colQuid autem mysteriorum studiosa gens per locat. Phoenicem designaverit? an aurato capite coelum? an pectore coeruleo mare? an versicolore corpore plantigeram tellurem? an corpore toto universum mundum, qu elapso anno magno Platonico revolutionem passurus sit? Ita quidem Deusingio, Laurenbergio, Kirchmeyero, aliisque persuasum est, minime verò iis, qui cum Aegyptis Arabibusque versati, senius hujus mystiei ne veltigium inveniunt in ipsis regionibus, quae primam dedêre lucem Phoenici. Quid moror? In τοῦ φοίνικος, sive Palmae dactyliferae, argumento, arboris omnium principis, Phoebo dicatae, venustissimae, felicissimae & maximè longaevae, natales suos nomenque invenit Phoenix ipse plumosus; Et per Phoenicem nihil unquam aliud priscis, nisi Palma nostra designata est; Alae frondium ordines alatos indicant; decus plumarum, pinnatam seriem foliorum; renascens illa ex igne origo, ardorem significat, in palmiferis Arabiae desertis maximè intensum, qui cum ceteris viventibus ferat interitum, Phoenici tamen nostro ortum & vitam, partibus omnibus incrementum, caudici firmitatem & robur, fructibus maturitatem & perfectionem tribuit.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
