Latin
RELATIONES BOTANICO-HISTORICAS
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 665
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterum &vita utrique longaeva, Soli utraque sacrata, par fama &gloria, idem denique nomen est. Atque sic recluso, si quod est in fabulâ, analogiae mysterio, reciprocam hîc reddimus ex ave in arborem metamorphosin: eam hoc loco statuentes &restituentes Phoenicem, quae in Persiae non minùs, quàm in Arabiae Aegyptique aestuoso solo longaeva perennat Arbor Dactylifera, Latinis Palma, Graecis φοiξ, Arabibus Persisque Nachl, Ormusiensibus 2o Mogh, eorumque finitimis g' Moch appellata. Quam ipsam dum sub disquisitionis incudem vocamus, à contemplatione nostrâ excludimus alius terrae geniique arbores illas, quibus vel ex frondium gradatâ dispositione, vel ex verticis circa mediam gemmam circumfusâ comâ, vel ex harmoniâ partium foeturae, puta spatharum spadicumque, vel tantùm ex individui caudicis simplicitate, vel quocunque charactere alio, Palmarum civitas indulta est. Omnes plantas sub amplo Palmarum nomine per verPp pp.