Latin
67
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 67
Unproofread scanNot analysed yet
Habes hîc summi ministri ideam in genere; congruum est ut hodierni, cui nomen est OGle g. Sjeich Ali Chaan, personam quoque subjiciam. Is juvenis functiones alias praeclarè gessit, &contra Usbecos quoque dux fuit militiae; In Regni praefecturam deinde suffectus ab Abasso II; nunc (quo haec scribo anno Chr. 1686.) vir canus &grandis natu, octogenario proximus, aetate tamen minime fractus: Nam equitat alacriter, largiter coenat. functioni publicae excubat solertissimè, atque corporis animique actiones praestat bene sanus; Ingenium &mores quodammodo descripsisse videor, si eum natione S E Kurd esse (ex Prosapia Sengenech) dixero. Gentem istam Persae à suâ indole alienam asserunt, quin imò pertinacem, stupidam, austeram &malitiosam. Si quibus Illum nascendi sors ex proprietatibus hisce imbuerit, id tamen Virtutibus aliis compensat. Nam pius, religiosus &abstemius est; una vivit uxore contentus, stuprorum osor acerrimus. Justitiam colit strenuè, corruptionibus pro jure torquendo inexpugnabilis. Donorum cupidine ut hac parte vacat, ita in ceteris plus decoro tenacior &avarus est. In civium exactione pro Regis aerario rigidus, imò si Judaei, Multhani,s. Indi, &Armeni fuerint, aequo durior est. Satraparum &Praefectorum audit lynceus, audax &strenuus censor, negotiis eorum ultra suos circulos arbitria sua miscens, proinde Magnatibus ut terribiEibils, set enm eliosus elt. Conlang vinceos quos subet splendidis donavit officiis: Fratrum primus Mirachuur bassi, sive summus stabuli magister, alter EPPI Begler begì, seu supremus Satrapa Regni ac fortalitii Candahaar, nunc in vitis esse desierunt.