# Amoenitates exoticae 67

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/67

Habes hîc summi ministri ideam in genere; congruum est ut hodierni, cui nomen est OGle g. Sjeich Ali Chaan, personam quoque subjiciam. Is juvenis functiones alias praeclarè gessit, & contra Usbecos quoque dux fuit militiae; In Regni praefecturam deinde suffectus ab Abasso II; nunc (quo haec scribo anno Chr. 1686.) vir canus & grandis natu, octogenario proximus, aetate tamen minime fractus: Nam equitat alacriter, largiter coenat. functioni publicae excubat solertissimè, atque corporis animique actiones praestat bene sanus; Ingenium & mores quodammodo descripsisse videor, si eum natione S E Kurd esse (ex Prosapia Sengenech) dixero. Gentem istam Persae à suâ indole alienam asserunt, quin imò pertinacem, stupidam, austeram & malitiosam. Si quibus Illum nascendi sors ex proprietatibus hisce imbuerit, id tamen Virtutibus aliis compensat. Nam pius, religiosus & abstemius est; una vivit uxore contentus, stuprorum osor acerrimus. Justitiam colit strenuè, corruptionibus pro jure torquendo inexpugnabilis. Donorum cupidine ut hac parte vacat, ita in ceteris plus decoro tenacior & avarus est. In civium exactione pro Regis aerario rigidus, imò si Judaei, Multhani,s. Indi, & Armeni fuerint, aequo durior est. Satraparum & Praefectorum audit lynceus, audax & strenuus censor, negotiis eorum ultra suos circulos arbitria sua miscens, proinde Magnatibus ut terribiEibils, set enm eliosus elt. Conlang vinceos quos subet splendidis donavit officiis: Fratrum primus Mirachuur bassi, sive summus stabuli magister, alter EPPI Begler begì, seu supremus Satrapa Regni ac fortalitii Candahaar, nunc in vitis esse desierunt.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
