Latin
RELATIONES BOTANICO-HISTORICAS
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 673
Unproofread scanNot analysed yet
Palmicolae tamen perspicaciores ex frondium &caudicis liberaliori quodam vigore ac pleniori habitu mares colligere longo usu didi Aedserunt Tenesinmo detheis snutaoescenuibus ius, mares exhibent praeter morem foemineum largiores, crassiores &magis pendulas, praesertim brevi ante rupturam, sive partûs exclusionem. Duplicem Palma agnoscit ortum: vel enim ex plantato genuino semine, videlicet ex dactyli Ossiculo, progerminat; vel ἀυτόγοιος, sive sponte genita, prodit ex radicibus alius Palmae, tanquam ex materno sinu. Ex Ossiculis progenies utriusque sexûs nascitur; sed quem ante foecunditatem, quod dixi, vix dignoveris. λυτόγονος soboles ex maris gremio perpetuò florifera, ex foemineo verò dactylifera prodit, &sexum refert parentis, ex quo nata est. De utriusque productione nunc speciatim, Ossiculum plantam progenerat peregrinâ à parente suo facie; quâ per annorum aliquot infantiam servatâ, per va rios incrementi ordines Palmae arboris formam pedetentim induit. Hos ordines primùm nunc exponam, ab ovoquod ajunt, orsurus. Ossiculum, (vide Tab. 1. Fig. 1. )cùm in terrâ trimestre, vel pro soli genio longiùs, ad spithamae profunditatem plantata jacuit, ex umbilico suo (punctum est in gibbâ parte) protrudit carunculam substantiae tenerrimae, teretem &candidissimam: ex quâ deinde, sensim intumescente, omnes partes arboris successu temporis propullulant. Haec inquam caruncula in uncialem longitudinem paucos intra dies protensa, primô mense radiculam triuncialis longitudinis, simplicem &tenuissimam in perpendiculum demittit; dum supernâ parte dehiscens cylindrum protrudit carnosum, album, teretem, longitudinis uncialis. Altero tertioque mensibus (Fig. 2. )radicula, longiùs producta, fibris pubescit paucis tenuibus, simul ac è cylindri, jam magis elati, vertice enascitur &extra tellurem assurgit folium seminale, unicum, obscurè viridans, rigidum, Qqqq dum, in lanceae angustiam rugis tribus quatuorve plicatum, semipalmaris circiter longitudinis. Tum relictô, quod hactenus adhaerebat, Ossiculo jam effoeto, cylindraceum, quod dixi, germen (Fig. 3.) in bulbum oblongum, ex foliorum rudimentis tunicatum compactumque extume scit; radix in spithamae longitudinem extensa, unâ atque alterâ augetur sociâ; Folia verò adsunt gemina, rariùs tria, paulò magìs explicata, palmaris longitudinis, latitudinis uncialis, rigida, tensa, plicata: quorum quod externum est &magìs aversum, jam proprio nititur pediculo &majori vigore luxuriat, altero tertiove vix dum integro comparente.