Latin
RELATIONES BOTANICO-HISTORICAS
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 675
Unproofread scanNot analysed yet
Habes Palmae ex semine suo prognatae figuram, quam gerit in cunabulis: quibus triennio vel longiùs immorata, masculam acquirit parentis sui formam, bulbô in brevem &ligneum caudicem, pediculis in scapos &ligneas costas, foliis per alternas plicas divisis in frondes alatas, totâque puerili &hactenus mutabili structurâ in consistentem Palmeae arboris habitum, speciosâ mutatione transeuntibus, in palmetum, quandocunque lubet, ex ephebio proferenda. Altera Stolonum ex radice progenies ἀυτόγονος, (Fig. 5.) Radici anluxuriosè statim &alatae figurae folio, nullis infantiae renata. tardata gradibus, in conspectum venit, &biennio haud longiùs exacto, jam humanam frondibus attingit longitudinem: Quapropter aetatis adepta veniam, in palmeti classem bimula recipitur. Hi Stolones non Palmis quibuscunque, sed saltem in fundo foecundiori adolescentibus, &annos intra quadraginta constitutis adnascuntur, singuli, bini, quini, interdum plures, damnosâ parentibus, ni extirpentur, luxuriâ. Stolonum aliud quoque genus est (Fig. 14.) spurium, nec E Caudice spuria. hujus loci, quod sine radicibus in caudice, ex aliquo pollicum frondiumve sinu, quin intra ipsam arboris comam, emergit. Quod in iis Palmis, quae aetatis vigore &alimenti copia prae ceteris luxuriant, non rarò evenit. Verùm, haec quàm primùm cernitur arboris μονοβλάστου soboles perdita, velut patriae stirpi infesta, ocissimè avellenda, &in ovo, quod ajunt, interimenda est. Incrementum. Nascentem Palmam ejusque incrementum ostendi mus. Hoc, uti satis est liberale in infantiâ, ita segnius in adulta, tardissimum in consistente aetate, nullum protinus est in senio constitutae. Quàm primùm enim perfectam arboQqqq 2 arboris saciem, depoita, ur icloquar, pubertate siu, asse.