# Amoenitates exoticae 677

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIONES BOTANICO-HISTORICAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/677
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/677

Aetatem verò ita computamus, ut quinquagenarias adultae, centenarias provectae aetatis, decrepitas verò eas vocemus Palmas, quae vel ducentos annos alsecutae sunt, vel cum tertio seculo devolvuntur; tot namque annis Pal mam vigere, gravi popularium auctoritate & temporum traditionibus perhibetur: quo ipso quidem tertio seculo Phoenix noster naturae debitum exsolvit, eo modo, ut vel e capulari fastigio (ex pluviâ in eodem permanente) putrescenti, universa coma decidat; vel radicibus senio absumptis tota excelsae arboris machina ex tempestate corruat; vel eadem, siderato caudice, ex teredine atque recepto inter pollices humore, contabescat; vel demum fibrarum ductibus, nutrimentum deferentibus, vetustate exsiccatis, vitaeque adeo absolutâ periodo, pereat & quoSextum verò excedere secumodocunque emoriatur. lum, quod de eâ sub Alitis allegoriâ prodit antiquitas, id nunquam in Phoenicis patriâ hominum memoria obser vavit. Equidem in istô aestuosô climate, cujus caustica aëris pernicies non caementitiis operibus, non ipsi parcet Martis metallo, satis hanc longam esse aetatem crediderim, quam nec temperatioris coeli arbores, nisi rarissimo exemplo, superaverint. Nam, quod de Mundo congenita atque intacta aevis roborum vastitate in Sylva nostra Her cyniâ celeberrimus Plinius scribit, Nat. Hist. L. XV. c. 2. id credere Judaeus apella debet, non qui auctoritatem rationibus ac dextrae rerum inquisitioni postponendam ducunt. RELATIO III. Palmae Cultura. Plantatio. uae in Palmetis condendis, quae in arborum culturâ Locorum pro Palmepalmicolis attendendae sint rationes, paucis conris condentemplabimur. Prima est deligendi loci irrigui, nidis delectus, mirum Qq qq 3 mirum, in quo anluxus aquae fontanae, vel a ea desiciat. puteanae, debitè sisti, & per arborum quincunces derivari possit.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
