# Amoenitates exoticae 683-2

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 683. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/683-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/683-2

emergunt, uni tantum vel duobus, aliquando permittitur, ut in natali limine adolescant, propinquitate noxam genitori vix illaturis. Superest in Cultura, quae ad ornatum magis quàm necessitatem instituitur, annua frondium amputatio. Nam quot unicuique palmae (de adultis loquor) ex mediâ summi verticis gemmâ frondes consurgunt novellae, tot quoque in imâ Comâ antiquiores extabescunt ac deperduntur; non eâ quidem facilitate defluentes, atque ceterarum arborum folia; neque sic adhaerentes perpetuò ac contumaciter, ut, nisi à cultoribus praecisae fuerint, impenetrabili vallo scandentibus aditum intercludant, ut loqui amat in Hist. Piant. Johan. Bauhines, sed resupinae cum arboris dedecore diu, quin anno integro, pendentes, donec fibras, quibus in superficie arboris haesitabant, sensim infirmatas disrumREII 2 ditumpunt. Enne vero pontaneum amislionem qussn. tegrae frondes, nullâ sui parte superstites, abscedunt, amputatio, à possessoribus facta, anticipare omnino debet, relictis arbori in tutamen & ornatum frondeis basibus, quas Pollices vocabimus cum Plinio. Hi pollices, nullo pondere onerosi, longo annorum numero in caudice retinentur, ejusque superficiem imbricum more amplexantur, & ab externis quibuseunque injuriis defendunt.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
