# Amoenitates exoticae 683

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIONES BOTANICO-HISTORICAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/683
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/683

Rarissimè tamen sic duplicatam progerminare contingit, nec nisi in iis tantùm arboribus, quae in humo praepingui & ad rivorum margines consitae, ex humoris & alimenti copiâ supra modum luxuriant. Pari rigore extirpandi stolones sunt, qui è radicibus fruticant, praesertim si copiosi eodem nisu proveniant, nisi eos possessor pro traducibus servaverit: quo casu nec triennium ultra ferendi sunt, quin eradicentur; ne, subtractâ parentibus alimoniâ, verè nimis Phoenicis lusuri fabulam, ex paterno exitio sequiores adolescant filii. Illis tamen, qui, è radice, interjectis aliquot à stirpe passibus

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
