# Amoenitates exoticae 685

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 685. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/685
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/685

Ad culturam quoque spectat Cura aegritudinum. His tamen rarissimè obnoxia est arbor tam venusta & felix nostra; utpote quae adversus injurias quasvis instructa est, sali ac sabulo sueta, sitis patiens, & crassarum donata fibrarum ductibus ac laxè patentibus poris, per quos facilè digerit & exspirat, quicquid eum sueco nutricio suppediratur heterogenei, à quo rimeri periculum intestinum posset. Praeterea adversus ardorem, tempestates, insecta & externos quoscunque casus & injurias satis firmata est, ut, si quid ex his fontibus obvenerit, id communi fato cum plantis ceteris patiatur. Tribus tamen magìs divexari dixerim: Tineis, formicis & locustis; his namque copiosam melle suo indulget escam; illis retium latebras & asyla axillarum; istis lignum in ambitu effoetum. Locustarum impetûs rariores, accensorum ramalium flammâ plerumque avertuntur; Verùm, harum verendâ incursione totae provinciae quandoque ita inundantur, ut nulla non planta sub atroci gemat tyrannide nequam illius & damnificae bestiae; quod ubi evenit, non Vulcanus cum Cyclopibus à palmis eas arcebit, nec annonae caritas ullo praesidio cavebitur. Formicis & tineis studiosâ caudicis purgatione occurritur; Ab Asâ foetidâ Hing expeditum RYIF 3 tum remedium petit ditio G Disgunn, hujus succi natalis: nimirum hanc Asam stemmati circumponunt, aut ejus radicem elicibus injiciunt, ut aqua stygio foetore imbuta, palmeae radici affluat, & cum alimento distributa, exitiali vermiculis, intus latentibus, antidoto sit: perinde ut lumbrici abdominis medicamenti amarore extinguuntur.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
