# Amoenitates exoticae 687

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 687. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/687
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/687

cap. 35. Hystrices, Persae Sichuur vocant; per campos enim concubiâ nocte grassantes, saevis in eas dentibus invehunt, & palmetis, praesertim junioribus, damna inferunt gravissima, cum totali plurimarum arborum exitio. Edax quoque rerum tempus, in aridiori solo, saepè ante arboris senium, tam, qui in profundum porrigitur, truncum. quàm, quae in transversum extenduntur, brachiorum pro pagines absumit: hinc fit, ut pessumdata arbor, brevibus densisque radiculis se prodat conspicuam; opinantibus ignaris, tantillo radicum fulcro vastum caudicem substitisse. Caudex est rectissimus, simplex, individuus & μονόβλασος, figurae ad assem cylindraceae, nisi verticem versus pauxillisper gracilesceret; Crassiorem hâc parte referunt alii; quos tamen, credo, decepit eminus conspecta facies palmae senescentis, quae, cum humotenus frondibus orbata, saepe etiam exesa & detrita sit, nil mirum est, si, in summitate adhuc integrâ & pollicibus vestitâ, pleniorem habitum referat. Arbori adultae id notabile circa basin evenit, ut externae fibrae, rupto caudicis ambitu, intumescant, & radicum faciem geniumque induant antè, quàm terrae superficiem contigerint. Crassities caudici tanta est, ut, pro diverso arboris vigore, plus minus sesqui orgyiae mensuram in ambitu complectatur, multo minorem verò, si pollicibus orbata fuerit. Longitudo aetati respondet: excelsissima orgyias octo hôc coelo rarenter transcendit. Cortice donatus caudex non est, sed ab injuriis se junior tuetur partibus frondium ab amputatione residuis, quas pollices nuncupavimus.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
