Latin
688
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 688
Unproofread scanNot analysed yet
Horum accurata est dispositio, senis semper numerô superficiem juxta in orbem ambientibus, ita, ut ex interstitiis seni superiores alii atque alii decussato ordine provehantur; quibus tandem successu temporis ex semo &tempestate abscedentibus, nuda prodit superficies, ingratâ ad tactum asperitate, pulloque colore tetra, tum foedis quoque frondium signata vestigiis, perinde atque brassicae capitatae caulis ex defluvio foliorum. Interior substantia à summa cervice, quâ comam sustinet, ad radicem usque, ex fibris compacta est continuis, crassis, ligneis, firmis, levibus tamen, &fungosa carne laxe adeo cohaerentibus, ut vix non digitis possent dissolvi: inde lignum soliditate carens asciae aegrè obedit, &,nisi pro fulcris ut inserviat, aut sudibus tuguriorum, aptum natum non est; qualis structurae latebras dactylophagae gentis pars maxima inhabitat. Medullam annosus caudex nullam exhibet; succedaneus ei conspicitur per medium demissus ligneus quidam nervus, multò crassior firmiorque, quàm sunt fibrae carnis reliquae; à quâ ita laxè comprehenditur, ut unguibus facilè evellatur. In tenello caudice omnis pars interior, in adulto ea, quae per comam definit, in provectiore, saltem quae in ver ticis gemmâ conspicitur medullae similis, mollis &edulis est; (vid. Tab. 1. Fig. 14. )substantia ejus est albissima, tenera, carnosa, fragilis, subdulcis ac sapida; unde Persis vocabulo communi a magsi ser, id est, medulla capitis, &proprio nomine 95– Kuur, Dioscoridi ἐγκάρδιον, seu medulla, Theophrasto &Galeno ἐγκέφαλον, seu cerebrum, appellatur, quo exciso, arborem interire necesse est; quandoquidem expectatae productionis germen est, ac trondium futurarum rudimentum; unde hoc cupediorum genus solummodo ex comis spuriis atque palmis sylvestribus peti debet. §. III. Coma palmae una est, &perennis: multiplicem aliquando produci in Aegypto Theophrastus H. Pl. L. 2. c. 8.