# Amoenitates exoticae 689

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 689. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/689
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/689

auctor est: quod evenire posse non inficior, si circa comam praeter naturae ordinem enatus stolo unus aut alter, incuriâ possessoris invaleat. Coma, pro arboris diverso statu, quadraginta ad minimum, ad summum octoginta absolvitur frondibus, specioso & ceteris arboribus insolito ordine in orbem sparsis. Primò enim in summo vertice gemma existit ingens, cono similis, ex frondibus proxime nascendis compacta, bicubitalis circiter longitudinis, angusta & in acutum apicem producta. Hanc proximè frondes stipant recentiores, nondum satis explicatae, nec ultra gemmae longitudinem protensae, quas ambiunt inferiores aliae atque aliae, perfectae longitudinis, alternatim positae magisque semper à vertice reflexae, donec postremae in arcum curvarae horizontem versùs extendantur; eas non rarò excipiunt senio marcentes quaedam, indecorè propendentes, nisi praevio cultoris studio amputatae fuerint. Ex frondium axillis prodeunt suis quique spathis ramosi spadices, floribus in Palmâ masculinâ, fructibus in foemineâ foecundi: De quibus omnibus nunc dicam sigillatim. In antecessum verò notamus, in denominandis, quae Comam constituunt, alis foliosis, placuisse nobis Frondis adoptare vocabulum. Non enim Folii nomen, quo recentiores utuntur, arridere potuit: quoniam frondem palmeam natura neutiquam in lobos laciniasve divulsit, ut folium inde dici unum tanta compages possit, sed in folia distinxit genuina & numerosissima alia, suis quaequae pediculis (qualibuscunque) insistentia, licet arcte adeo communi costae adnata, ne sigillarim, sed praeter morem vulgarem 3SSS garem cum universa frondis compage decidant.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
