Latin
69
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 69
Unproofread scanNot analysed yet
Ab Europaeis Principibus tot Legati, qui Regem ad sociale bellum invitavimus contra Turcos, (qui Avo Babyloniam, fractâ pace, eripuerant) hoc solo dissvasore nihil obtinuimus, sed ab eodem, Christianis victorias invidente, cum repulsa omnes dimissi sumus. Non moror ipsismet verbis Relationem claudere, quia &Directoris animum, &genium Persarum quodammodo referunt, plenum judicii &dissimulatae vindictae. Petitis vestris ut assurgat Rex Iruuni (sic Persiam vocant universam) nec sancitae cum SZ Chond Kaar, (ita Turcicum Imperatorem appellant) pacis sanctitas, nec conditio nostri temporis permittit. Praeterea obsunt locorum intervalla, ne, prout foederatos decet, communicare auxilia consiliaque, vel de alterius fortunâ &intentione reciprocari nuntia possint. Periculosam hanc esse societatem, aevum nos docuit Abassi Magni, qui Europaeis foederatus, armorum onus humeris suis retinuit, cum fecissent Christiani cum communi hoste pacem, inscio &nolente Persu!