# Amoenitates exoticae 691

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 691. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/691
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/691

Piee eir isa horio, quam ) primâ frondium recisione remanere narravimus, in alterâ verò, à curiosis institutâ palmicolis, supernè amputari, ne imbres hauriat, à Plinio Pollicis nomine insignita. Cubitalem refert longitudinem, crassitiem pollicarem, latitudinem in imâ parte trium, in progressu duarum circiter unciarum. Virgam vocamus reliquum corpus longum ac paulatim tenuius, quod ultra scapum extenditur, & in adverso margine spinis primùm, mox longâ foliorum serie conseritur. Spinae foliorum rudimenta sunt, quae in ipsâ costâ utrinque prodeunt primò rara aëbrevia, mox densiora & longiora, donec, absoluto cubitali spatio, foliorum formam lentâ mutatione induant. Sunt autem ex conoide informes & angulosae, crassae, durae & quodammodo ligneae, superficie nitidâ & ex herbaceo in luteum pallente, summâ facie canaliculatâ, apice tereti & fuseo, donec paulatim in folia expandantur. Folia sunt perennia, pennata, arundinacea, densissima & indefiniri numeri, primùm brevia, vix spithamam lon ga, mox in majorem longitudinem producta, donec, mu cronatâ extremitatum circumscriptione, ad finem costae deficiant. Pediculis qualibuscunque nituntur, semiunciali inter vallo dissidentibus, ligneis, crassis, longitudinis fere pollicaris, inconditae & in quadratum vergentis figurae, costae firmiter adnatis, ne ab eâ nisi violentâ manu possint avelli. Situm folia habent obliquum, & in illo hoc singulare, quòd, licet pediculis insistant, in aequalem seriem locatis, ipsa tamen utrinque à se invicem, ut plurimùm alternatim, distendantur in duplicem ordinem, qualem foliorum disjunctionem in aliis Palmarum foliô pinnatô generibus non observavi, neque in dactyliferâ Europaeâ quemquam memini notâsse; fortasse, quod arbor extra coelum Sed luum degener & genuini decoris parùm studiosa sit vel ipiam densitus separationem requirebat, nini um peds. culis tam arctè considentibus, ne tot foliis locus sufficeret, nisi alternâ divaricatione disjungerentur, simulac plicarum ope in pressiorem stringerentur angustiam.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
