Latin
RELATIO V
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 696
Unproofread scanNot analysed yet
Interiorem superficiem exhibet convexam, albam, glabram &aequalem. Officium Spathae est, ut nascentem spadicem ab aëris injuriâ tueatur, scapum suo tubo, tenellum verò termitem, racemosque floriferos, claustrô ventris sui fovendo. III. Spatham masculo turgentem spadice (vid. Tab. 2. Fig. 1. &3) à spathâ foemineâ vulgus singulari distinguit nomine E anbaari nachl; quin &exclusum, quem hic propono, Spadicem virgulasque illi avulsas eodem vocabulo indigitans; quanquam vocis indoles, nihil, quod scio, maiculinum, sed domum, cellam, vel vas refertum denotet, &saltem plenitudinem insinuet. Eidem recens in lucem nascenti exempta flosculorum moles (Fig. 4.) peculiare obtinet, ac in palmicolarum Republicâ celebre nomen g– Kohonegh; Integro enim mense, quo ejus habetur copia, exquisitum praebet, tam liguritoribus obsonium, quàm socordibus remedium excitandae libidinis, si ejus buccellae aliquot comedantur. Extrahitur eum in finem Spathe, (Fig. a) vixdum è fasciis suis prominens; cui in longum incisae embryo ille eximitur, &in virgulas vel buccellas divulsus dono distribuitur petentibus: utramque ejus faciem vide sis (Fig. 4.