Latin
RELATIO V
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 700
Unproofread scanNot analysed yet
Puruus; Variant enim pro obscuris locorum incolis &ipsae obscurae Junio ineunte, alibi ciriùs, (Fig. 9) originis appellationes. olivas figurâ &magnitudine exprimunt, dum ossicula indurescunt, &caro, imminutâ humiditate, fit solidior, sapore &colore nihil mutatis. In hoc statu constituti fructus nomen gerunt &,CCharèk, &in aliis locis Kong. Appetente Julio plenum adeptis, qui Dactylis competebat, habitum, (Fig. 10.) viridissimus nitor est, figura turbinata, ossiculum induratum, caro utcunque mollior, sed pe ne exsucca, duriuscula &acerba. Hos tamen vulgus tam difficiles ventriculo &austeros fructus cum voluptate esitat, expectationis, dum maturescant, impatiens. Crederes naturam eis aenea dedisse guttura, secus ac militibus M. Alexandri, quos immaturis dactylis (in reditu ab expeditione Indica) strangulatos referunt, qui vel Palmam, vel illius Principis gesta describunt. In hoc gradu constituti nomen W Chalaal tam diu gerunt, donec ad perfectam maturitatem devenerint. Maturitatem vero accelerant Circii aestivi, venti supra fidem ardentes, &frequentissimè spirantes circa Caniculam. Quò illi aestuo siores spirant, eò citiùs omnes gradus decurri, sospitari foeturam, fructûs magìs dulcescere &maturiùs perfici, ex periuntur palmicolae; qui hos rebus suis secundos, suo licet corpori atque ceteris animantibus vegetabilibusque molestissimos ac perniciosos spiritus, junctis expectant desideriis. Nota, appellationem Chalaal interdum latiùs patere, &praedictis omnibus imponi gradibus, quibus facies um olonnon oltue imilis &e daco seuium est Mense Augusto, citius, tardiùs, dactyli maturescunt, &hôc ELI ipso, depositâ priori, appellationem subeunt ρρo Dumpâs. (Fig. 11.