# Amoenitates exoticae 703

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/703
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/703

Spult ces bacillos tenent rotundo numero computatos, ex masculis maximi ducentos vel ampliùs, medii quinquaginta supra centenos, minimi centenos; ex foemineis vero maximi centum, mediocres octoginta, minimi quinquaginta sex; horum in classe plerumque tres quatuorve invenies, praeter naturae ordinem concretos. Arboris fructus sequuntur, videlicet Palmulae maturae, quas Persae ὑa Churmâ, Arabes as Tamr, Dioscorides & Galenus φοινικοβαλάνους vocant, Graeci eas Δακτύλους, & cum eis Romani Dactylos appellant, à figurâ digitorum, quos tamen minimè referunt. (Tab. 2. Fig. 10. 11. 12. ) Potiori jure id nomen gerunt Dactyli Indici βoκο '& Tamr Hindi, siliquae è ramis propendentes vastissimae & à Palmâ heterogeneae arboris, quae eminus conspectae articulosum digitum grandiorem, incurvum, accuratè exprimunt. Sunt verò phoenicobalani nostrae, nimirum recentes, quas Rutòb vocant, Palmae mitis pruna, ut plurimùm glandium quercinarum figurâ, sed iis ferè majora; pelliculâ vestita tenui, pellucidâ, nitidâ, coloris in aliis speciebus pallentis, in aliis lutei, rufi vel rubei, pro diverso colore carnis translucentis. Caro eis multa est, pinguis, pulposa, saporis vinosi, dulcissimi, ossiculo suo laxè inhaerens, intercedente membranulâ albicante, tenerâ, molli, & quasi bombycinâ, in plures pelliculas dividuâ. Ossiculum (Fig. 13. 14. 15.) solidum est, cornu instar tenax & durum, superficie granis uvarum concolori, vel ex cinereo magis minusve dilutâ, interiori substantiâ ad similitudinem nucis myristicae variegatâ; figura ejus quodammodo est turbinata, incurva, una facie gibba & aequalis, alterâ insigni pulvinatae figurae sulco in longum divisâ.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
