Latin
RELATIO V
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 704
Unproofread scanNot analysed yet
Facies gibba notabili caelatur lineolâ, tenui, per mediam longitudinem decurrente, cujus in medio punctum, quasi umbilici, conspicitur, albam fovens cartilaginem, quae, ad mediam Ossiculi substantiam penetrans, futuri germinis rudimentum est. Ossiculi magnitudo plerumque ea est, ut tertiam totius substantiae partem exhibeat; variat tamen pro specie arboris &genio natalis soli. Arabiae felicis dactylos, cujuscunque no minis, pinguiores &minorum ossium invenies, quàm Turciae &Persidis. In Ossium visceribus medullam talem non reperio, qualem inesse, ac terrâ emollitis eximi posse persuasum est Rajo, dexterrimo Angliae &ingentis studii botanico. Dactylorum plurimae sunt varietates, à bonitate, figuQuas râ, patria &diversis accidentibus nomina sortitae. inter primas sibi ob salubritatem vendicant O" Ca 2 Churmà Serrèk, dactyli coloris rufi &exiguae magnitudinis. Sunt enim ad coquendum faciles, alimentum praestant copiosum, laudabile, &omnis expers culpae excitandorum flatuum ac torminum, unde etiam ad usum deliguntur medicum. Habent hoc insuper singulare, ut sine praevia insolatione, secus ac ceterae species, conservari possint, ne acescant. Ob gratiam saporis omnibus antecellunt ἀρωύ ὑ Churmà Sjahuni, id est, dactyli Regii, ita à praestantiâ suâ dicti, &à Plinio quoque N. H. Lib. 13. cap. 14. laudati, suavissimam obtinentes syrupi aromatici dulcedinem, &auream claritatem succini. Magnates hoc genus dactylorum mensis suis arrogant, quasi sibi solis natum, &cellas penarias iisdem tam recentibus, sive crudis, quàm post insolationem conditis (syrupo ex caryotis ejusdem generis expresso) solicitè instruunt. Hos in ordine bonitatis excipiunt: à sincerâ dulcedine C Churmà Sekkeri, à nucis Moschatae figurâ &colore 3– Dsjausi, à myrobalanorum similitudine (serotini valde) Aolo Halili, à flavedine O, Serd, à jujubarum parilitate Q& Unabì, à lithargyrii palGUI loreMordasengì, nuncupati; tum perquam molles &pulpâ scatentes Co Musalì, &qui in arbore arescunt, longi, rugosi, non decidui &g/ &2 Dsjebrumì dicti. Nec postremi sunt, quibus à provinciis &loco natali nomen impositum estO Faarsi, &Dssibani, Mekkei. Accedunt his septem Basrensium prosapiae insigniores, per Arabiam desertam decantati nominis, quas hîc, velut exoticas, omittimus.