Latin
RELATIO V
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 709
Unproofread scanNot analysed yet
referamus, equas in Lusitaniâ afflatu inanis venti pullos concipere. Enim verò, cum plena res aleae sit, foecunditatem exspectare ab aurâ, quod eadem, si adversa, virtutem pollinis rapere aliorsum &dissipare possit, si secunda fuerit, saepè imminutam &imbecillam deferre: inde in negotio tantae expectationis palmicolae tutissimam ingrediuntur foecundandi rationem, &ipsâ manu spathis singulis singulos flosculorum surculos inferunt, quod hos teneriora fructuum rudimenta virture suâ, &spem felicis annonae, nunquam destituisse, longâ ipsis constet experientiâ. Creditur idem flos sospitare foeturas quoque ceterarum arborum, &pronas in casum restituere efficaci effluvio; quapropter illum multi malis aurantiis citreisque inserunt; quô verò effectu, penes inserentes judicium sit. De fructu palmeo res extra dubium est; unde quibus masculae deficiunt arbores, iis aliunde flores petendi sunt; Deficiunt non semper ex incuriâ cultoris, verùm aliquando ex peculiari soli natalis indole, masculinas non sufferente, quicquid colendis operae impendatur. Testes sunt, ut loca alia, ita prae ceteris, SCL, Farchonaad, Caramaniae pars, quae eam ob causam nemora non colit alia, quàm sexus foeminei. Transferendi autem sunt cum virgulis legitimè exsiccati, ne in viâ fraceant, &probè obvoluti, ne ab aëre virtutis patiantur detrimentum. Parvi constant: integri spadices, ut carissimi sunt, unico QC Hahì, seu imperialis sextante; ubi vero proventus uber est, viginti eodem pretio veneunt. Atqui hic palmas impraegnandi (sit verbo venia) modus &ratio est, pene similis rationi Uu uu 3 foecunfaecundandi pisces: quorum ejaculata ova maseuss aspersione seminis vegetantur; nisi satius sit dicere, exhalante, è Florâ particuias, aliquod saltem prunulorum rudimentis robur tribuere, quô adversus defluvium firmentur. A foeturae historiâ, versandorum fructuum rationes videndae sunt: (vid. Tab.