# Amoenitates exoticae 710

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/710
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/710

3) quomodo nimirum excutiantur, insolentur, exprimantur, conserventur, & si quid hic autumnus industriae ampliùs requisiverit? Ab excussione ordientes, triplicis censûs dactylos, qui obstetricem admittunt manum, in stirpe nostrâ notamus, solo differentes gradu maturitatis: primi sunt, G Chalaal dicti, qui ad ma turitatem inclinare, vel extremitate suâ maturescere inciEYLI piunt; secundi2ρ0 Dumpas appellati, quorum mediam circiter partem maturitas occupat; postremi, qui integre maturuerunt, ac nomine C Churmâ, i. e. Dactylorum κατ ἐξοχὴν insigniuntur. Omnes autem triplicis ordinis dactyli unâ operâ arbori eximendi sunt, ne ultro decidentes conquassentur; hi, quia praemolles carpendi dilationem minimè ferunt, illi istique, quòd in lapsum proni, ad deciduam quoque classem biduo triduove transgrediantur. Verum, cum praealtae & immobiles palmae se concuti non patiantur, scandere verticem oportet, &, lapsum anticipando, fructus deciduos ipsâ manu decerpere. Scansurus (vid. Tab. 3. Fig. 1.) tibiis in altum repit, a casu se muniens reste valida, quâ tergo tenus sub axillis protensâ, finibus colligatis, unâ cum caudice laxe cingitur. Hanc restem, firmâ manu utrinque retentam, super pollices asperamve superficiem caudicis ejicit, subinde altiùs, seseque hoc nisu sublevando, comam assequitur. In eâ constitutus, quasillum longo adducit funiculo, quem alterâ extremitate femori alligaverat; adductum dactylis, quocunque gradu maturuerint, manu decerpendis replet; repletum dimittit, à substantibus ut depleatur; rursum reducit, atque opus (crudioribus in arbore relictis) tam diu iterat, donec maturi cum maturescentibus ampliùs deficiant. Alii spadicibus comprehensis, dactylos motu excutiunt, (Fig.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
