# Amoenitates exoticae 711

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/711
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/711

2) quos sub arbore constituti expanso reti excipiunt: qui verò legendi modus saltem in palmis obtinet humilioribus, quia in altioribus excussione nimium disperguntur. Lectionem per autumnum singulae palmae binis ternisve vicibus subeunt, donec omnium exactio fructuum trimestris intra decursum absoluta sit. Excussi indies Dactyli, secundum triplicem maturi- 2 Inseluio. tatis gradum, seliguntur, in stragulis, ex folio palmeo textis, acervatim deponendi, (Fig. 4. ) ut ulteriori insolatione (quae illis pro diverso maturitatis gradu per biduum, triduum, vel longiùs opus est) excoquantur; ita primum in pulpae colliquescunt mollitiem, mox eodem sole rursus spissantur magis magisque, donec corruptionis genium deponant evaporatione abundantis humidi; quo alioquin retento, conservari tam industriè non possent, quin brevi fracerent & acescerent. Conservandi triplicem observavi conditionem: aut 3 conserenim post insolationem torculare & melliflui roris orbivatio. tatem passi, inculcantur utribus (Fig. a) vel oblongis fiscinis, pro cibo plebejo; aut expressione emaciati, rursus aliquâ syrupi sui portione priùs irrorantur, quàm praedicta subeant receptacula; aut preli omnino expertes, alio insuper syrupo copiosè perfusi, in fideliis condiuntur, habituri locum inter obsonia ditiorum. Hos omnes, & quacunque lege aliâ conservati fuerint, Latini Medici amant appellare Caryotas, Graeci φοινικοβαλάνες; his nominibus eos dstinguentes à siccis & rugosis dactylis, qui ex Svriâ Aegyptoque in Europam deferuntur, τραγηματα dicti ideo. quod proponm iosent iter enme lin monie seeuiuse.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
