Latin
RELATIO V
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 712
Unproofread scanNot analysed yet
Horum (postremi generis) geminam varietatem reperio: Unam eorum, qui ex speciali indole non sunt decidui, sed in arborum spadicibus exaruerunt; alteram, qui proximè ante maturitatem, dum eis lz Chalaal nomen erat, decerpti, perforati, filoque suspensi, &de industriâ exsiccati sunt. Malunt ad arefaciendum eligere prolem de licatissimam, ejus praesertim generis, quod ob saporis praestantiam ζζοla Sjahuni, i. e. Regium nuncupant. Fiscellae, quarum memini, sunt tetrapedalis longitudinis, ex agrestis palmae foliis ad saccorum formam &capacitatem contextae; Texturae genus vocatur d Dsjullèt, quô &dactyli reconduntur, &ipsi utres induuntur pro tutamine. Utres sunt pelles caprinae, nonnunquam vitulinae &ovinae, ita consutae, ut recipiendis humoribus serviant: his butyrum, lac &caseum, his oleum, aquam &vinum, ut cetera taceam, totâ Persiâ Arabiâque circumferuntur, &in tabernis quoque exponuntur venalia, facie pilosâ aliquando introrsum conversâ, aliquando extrinsecus, prout diversa contenta minùs permeare comperta sunt Syrupus huic populo magni usûs &momenti liquor est; eum ut eliciant, palos requirunt orgyiae longitudinis, qui, cum ligna deficiant, ex frondibus Palmarum nuper delapsis parandi sunt: Hos, in orbem trium passuum dispositos surrectosque, insertis viminibus connectunt, ita ut efformetur crates, longa, cylindracea, quae praestare torcularis vicem in expressione valeat. Cratem hanc vocant &a. Tfjaak, quam, (Fig. 5. )cùm usus postulat, supra declivem lapidem, tabulamve statuunt, suffossoque pavimento, diotam syrupo excipiendo supponunt fictilem; fictilem dico, nam his regionibus vasa lignea majuscula nec dantur, nec climatis aestum sine ruptione perferunt: Tum crati crari insolatos dactylorum cumulos, quotquot capere potest, ingerunt; qui suâmet mole gravati, ac aliquot dierum aestu macerati (nam &hoc negotium in aprico peragitur) humorem plurimum transmittunt, &in receptacu lum deponunt Syrupum qui avariter experunt, fune circumducto cratem arctiùs subinde constringunt, saxisque impositis profluvium extorquent copiosius. Ita melle suo penitus, vel majori parte exuti reconduntur in receptacula, quibus possint asservari.