Latin
RELATIO V
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 714
Unproofread scanNot analysed yet
dum agros effringimus, subaramus &resulcamus; dum occamus &liramus, runcamus &resarrimus; dum, ne sementis contabescat, marga &fimus inferenda; ne suffocetur, lolia eradicanda; ne absumatur, volucres &quadrupedes arcendi sunt; quin, quod nullâ arte caveri potest, à limacibus, muribus &insectis damna &excidium verenda sunt; dum &pluvia, siccitas vel qualiacunque coeli phaenomena nunc expectanda, nunc metuenda veniunt; quibus omnibus exantlatis, in ipsa saepe messe, ex tempestate calamitas ingruit, quae omnem cultoris spem atque operam pessundat. Taceo frumenta flagellandi, vannandi, cribrandi, molendi atque ceteros laborum articulos, quibus toto anno Europaei fatigamur, ut solum obsonii vehiculum obtineamus Panem. Secus sentias de ambrosiis dapibus Persarum &Arabum; hae gratis omnino &solo almae naturae munere conferuntur, absque praeviâ seminis jacturâ, absque aratro &labore: nisi fortasse excussionis &expressionis negotium laboris nomine tibi veniat; negotium sanè tam leve, ne sudorem moveret, nisi excuteret canicula: quam tamen natio, iteratâ corporis loturâ, umbrâ, otiô, confabulationibus, ludis, temperare, ad voluptatem usque, didicit. Sunt tamen qui palmeta inhabitant in angustis convallibus consita; non inficior, hos fortunam premere graviorem, &annonae collectionem ob perferendos calores molestissimam; quandoquidem illuc venti, qui auram temperent, nulli penetrare possunt, &,qui penetrant, in vortices aguntur ex rupium, quas feriunt, dorsis, ardore imbutos intoleraQuid his consilii? Relictis Laribus ad monticulos bili. &loca edita plurimi confugiunt, &structis inibi, quae à sole praesidio sint, umbraculis &tuguriolis, operas persequuntur.